- 83 -

[1428] (1. kwietnia) Kalisz etc.

Władysław II. Jagiełło, król Polski i Litwy, najwyższy książę i dziedzic Rusi, pisze do księcia Konrada Kąckiego, pana na Oleśnicy i Koźlu, w sprawie wtargnięcia husytów etc.

— Wladislaus d. g. Rex Polonie Littwanieque princeps supremus et heres Russie preclaro principi Cunrado Canther duci OlsnicensiOleśnicki, KoselensiKozielski, fratri nostro karissimo.
Preclare princeps frater noster carissime, literas vestras hodie recepimus feria tertia [30. marca] in Olznicza scriptas, continentes, qualiter jam hussite relinquentes utrumque littus fluminis Odererzeka Odra eadem feria tercia ad unius miliaris spacium ante WratislaviamWrocław se posuerunt, sed quo ituri sint, ignoratur. Dum autem se movebunt, vult nobis fraternitas vestra intimare etc.
Valde gratum nobis est, quod fraternitas vestra novitates occurrentes nobis patefecit. Easdem etiam et novitates Werussius judex WelunensisWieluński nobis scripsit, sed eas in multis variavit, scripsit enim, quod in BregaBrzeg jacerent adhuc muniti et pontem roborarent et firmarent. Vestros tamen nobis cerciores velud scioli pociores reputamus.
Et adhuc petimus dispositionem ipsorum, quo intendunt movere vel ad quas partes Slesie proficiscuntur, nos informare. Quia illustris dom. dux BernhardusOpolski etc. scripsit nobis novitates vestris similes de hussitis, quod ad partes Slesie se converterent et Bregam civitatem exustam et depopulatam relinguerent etc.
Sed non scripsit nobis, que sunt iste partes Slesie, vel ad quam plagam se protendunt, et juxta que loca, vel circa quas civitates, quod fraternitas vestra nobis clarius et apertius describat, et quis inter eos dux belli est, vel cui ipsorum velud seniori intendunt, ut ista nos non lateant, et quod aliam ipsarum quamlibet dispositionum cognoscamus et sciamus, si necessitas exigat, que loca firmare, vel ipsis ubi possimus obviare.
Mandavimus autem omnibus subditis nostris etiam in terris illis longinquis nostris videlicet Litwanie, Russie etc. et Woyewode Muldavie, ut se singuli cum knetonibus ipsorum armarent et essent parati occurrere ipsis in locis oportunis, quandocunque edicto nostro vel capitaneorum nostrorum monerentur. Nam et serenissimus frater noster dom. Sigismundus Romanorum etc. rex scripsin nobis, quod obmissa via, quam ad Ytaliam facere intendebat, contra hussitas hereticos predictos potentie sue gentes decrevit convocare, ad quem jam duplices nunccios direximus, et cottidie ipsorum expectamus regressum, per quos volumus de voluntate sua experiri, si quid et quando contra ipsos sit facturus. Et quidquid in reditu dictorum nunciorum vel alterius ipsorum suscipiemus, continuo fraternitatem vestram reddemus cerciorem. Porro vero admiramur vehementer de hominibus vestris et presertim nobilibus, quos fama bellicos et ad bella doctos et audaces ubique in orbe terrarum perstrepuit, qualiter circa defensionem dominorum suorum et fame sue dilatationem ampliorem tam desides et leves se ostenderunt, et ubi resistere potuerunt, cur fuerunt negligentes. Habentes enim loca, castra et civitates tam munitia et fortia, poterunt hostes a se repellere, sed in ipsis nec minima resistentia est reperta. Ecce quomodo GlogoviamGłogów quomodo Bregam civitates, ubi populum habuerunt numerosum se juvantem absque necessitate et bravi offensa hostibus reliquerunt, et soli se in fugam converterunt. Adhuc muri et castrorum presidia construuntur, ut hostibus resistatur ex eisdem et periculis ac incommodis non parcantur. Nam bona et virilis nobilium conditio sub sepibus defendere se consuevit, et castra sepe mulierum vetularum fragilitate defensa audivimus. Si enim cum ipsis campum belli portare grave fuisset, saltem furit circa flumina et castra resistendum. Re vera quos talis concussit pusillanimitas, ut suorum dominorum et principium defensioni non intenderunt et tot dampna fieri permiserunt, non absque pudore reputamus.
Igitur hortentur, ut resumant animun et, quod negligenter permiserunt, viriliter recuperent. Deus autem det illis fortunam, ut strenuitate sumpta et viribus auctis colla inimicorum nostrorum et fidei christiane hostes pertinacissimos in virtute Altissimi conculcarent. Datum in KalisKalisz feria quinta cene domini. Ad relationem vener. Stephani Belck (od. Czolek) regni Polonie vicecancellario (!) a° XXVIII.
Als Marginal hierzu führt Scult. an:
Kl. GlogovGłogówek geplündert u. zerrissen d. Gregor. Sonnab. post Kasimir u. FalkenbergNiemodlin eingenommen Letare4. niedziela Wielkiego Postu. Vorstadt von der NeisseNysa ausgebr. u. ZiegenhalsGłuchołazy eingenommen. Donnerst. v. Judica5. niedziela Wielkiego Postu eine Schl. bei der Neisse geliefert. Sonnab. v. Judika Weyde u. PatschkaPaczków geplündert und verbrannt. Zu gleicher Weise angriffen FranksteinZąbkowice Śląskie u. BriegBrzeg. Auch CanthKąty Wrocławskie NeumarkŚroda Śląska u. HaynBolków Mitw. vor Palmarum, zu BreslWrocław. die Vorstette St. Niclas Pfarrhoff geplündert und verbrannt etc.